- AURICULAE Ornatrix
- AURICULAE Ornatrixin famulitio Matronarum fuit. Immundi enim muliebris, ut loquitur Pignorius, pars una coma fuit; pars altera cutis, facies, et huiusmodi reliqua, feminis procurata ad insaviam usque. Unde, uti cutem medicaminibus ungebant, genas rubore maculabant, oculos fuligine collinebant, Tertullian. de cultu faem. sic auricularum peculiarem gerebant curam: in quam Cyprian. invehitur de discip. et habitu Virg. An vulnera inferri auribus Deus voluit, quibus innocens adhuc infantia et mali saecularis ignara crucietur, ut postea de aurium cicatricibus et cavernis pretiosa grana dependeant, gravia, etsi non suô pondere, mercium quantitate? Meminit huius ministerii vetus Inscr. Romae: apud Pignor. Comm. de Servis.IULLAE ψ LIVIAE ψ AUGUAURICLAEORNATRIX.De sanguine arietis infimae auriculae Sacerdotis consecrandi imponi solito in Vet. Test. Vide infra voce Sacerdos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.